

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 17: Versus 24
Quid tibi videtur.Antequam Petrus suggerat, Dominus interrogat ne scandalizentur discipuli ad postulationem tributi, cum videant eum nosse quae eo absente gesta sunt.Reges terrae.Dominus noster, et secundum carnem filius regis erat ex David natus, et omnipotentis verbum: ergo ut filius regum tributa non debebat, sed pro humilitate carnis decet eum implere omnem justitiam.